Quae civitas umquam[1] fuit antea, non dico Atheniensium quae satis[2] late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac maritimis[3] rebus valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit[4], quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola[5] fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At hercules[6] aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus[7], cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam[8] dignitatis atque imperi caruit.
Nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque[9] superarunt omnibusque[10] navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque[11], vicerunt, ei nullo in loco iam[12] praedonibus pares esse poteramus. Nos qui[13] antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus[14] tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus[15] nostris sed etiam Appia iam via carebamus[16]. Et eis temporibus nonne[17] pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere[18], cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!