Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Ausonius, Decimus Magnus · Parentalia

Section 9

Text kindly provided by Perseus

ATTUSIA LUCANA SABINA UXOR

HACTENUS ut caros, ita iusto funere fletos
functa piis cecinit nenia nostra modis,
nunc dolor atque cruces nec contrectabile vulnus,
coniugis ereptae mors memoranda mihi.
nobilis a proavis et origine clara senatus,
moribus atque bonis clara Sabina magis,
te iuvenis primis luxi deceptus in annis
perque novem caelebs te fleo Olympiadas.
nec licet obductum senio sopire dolorem;
semper crudescit nam mihi paene recens.
admittunt alii solacia temporis aegri:
haec graviora facit vulnera longa dies.
torqueo deceptos ego vita caelibe canos,
quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
vulnus alit, quod muta domus silet et torus alget,
quod mala non cuiquam, non bona participo.
maereo, si coniunx alii bona; maereo contra,
si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
tu mihi crux ab utraque venis: sive est mala, quod tu
dissimilis fueris; seu bona, quod similis.
non ego opes cassas et inania gaudia plango,
sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro.
laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma,
et dolor atque decus coniugis Ausonii,
quae modo septenos quater inpletura Decembres
liquisti natos, pignera nostra, duos.
illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
florent, optatis adcumulata bonis,
et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation