ATTUSIA LUCANA TALISIA ET MINUCIUS REGULUS ADFINES
NOTITIA exilis nobis, Attusia, tecum,
cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
adfinis quoque tu, Regule, nomen habes,
sortitos igitur tam cara vocabula nobis
stringamus maesti carminis obsequio,
quamvis Santonica procul in tellure iacentes
pervenit ad manes exequialis honor.