Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Ausonius, Decimus Magnus · Gratiarum Actio

Section 15

Text kindly provided by Perseus

Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas, qui tenor vocis, cum incitata pronuntias; quae inflexio, cum remissa; quae temperatio, cum utraque dispensas! quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomerosius aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit? vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu, qui ad Cyri virtutes exequendas votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet, si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosius, exequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente. sed nec huius diei nec huius ista materiae, qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium. unde orationum vestrarum iugera compleatis. ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset, possem pari brevitate dicere, qua superiora: emendalissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti, pulchrum est indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurrit omnibus, ne timerent, magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti. laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas adire cunetantes; et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur. interrogas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation