Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Ausonius, Decimus Magnus · Gratiarum Actio

Section 14

Text kindly provided by Perseus

Nullum tu umquam diem ab adnleseentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus condecentior aut militaris aecinctior? in exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit. mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile casti us nec pulvinar flaminis tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et. quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. in illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrari i tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation