Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Augustine, Saint · Epistulae

Letter 44

Text kindly provided by Perseus

44. (A. D. 418 Epistula CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem

Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar. Et ecce subito profecturi a nobis carissimi fratris nostri Albini acolithi gratissima occurrit occasio. De tua igitur, quae mihi exoptatissima est, salute laetatus sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo caritatem, quae sola etiam reddita semper detinet debitorem. Redditur enim, cum inpenditur; debetur autem, etiamsi reddita fuerit, quia nullum est tempus, quando inpendenda iam non sit. Nec, cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit, nisi habeatur, nec haberi potest, nisi reddatur; immo etiam, cum redditur ab homine, crescit in homine et tanto maior adquiritur, quanto plurius redditur. Quo modo autem negatur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta inpenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen, quantum potest, ut ab his etiam, quibus pro malis bona retribuit, id recipiat, quod inpendit. Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum, quia non eum diligimus, nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.

Non ergo sic inpenditur caritas ut pecunia. Excepto enim, quod illa inpendendo minuitur, haec augetur, etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benivolentiores erimus, si recipere non quaeramus, non autem potest esse verus caritatis inpensor, nisi fuerit benignus exactor, quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur, caritas vero non solum apud eum crescit qui hanc ab eo, quem diligit, exigit, etiamsi non recipit, sed etiam ille, a quo eam recipit, tunc incipit habere, cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio; quam recipio, adhuc repeto, quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation