Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Augustine, Saint · Epistulae

Letter 20

Text kindly provided by Perseus

20. (A. D. 402 Epistula LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem

Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam inputaverim dilectioni tuae; aliquid procul dubio impedimento fuit. Unde agnosco a me dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris, nam rescribendi iam dedit, quia, cum volueris, facillime poteris.

Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem, dubitavi, sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. Hoc autem breve est: suggestum caritati tuae a nescio quibus fratribus mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; deum nostrum testor hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua benivolentia gavisurus, verum etiam hoc a te postulem ac flagitem.

O si licuisset etsi non cohabitante saltem vicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum quod in Christo, quam possimus, simul simus, conservare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio, domine carissime et desiderantissime et honorande in Christo frater.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation