Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Publius Terentius Afer (Terence) · Eunuchus

Act 4, Scene 2

Text kindly provided by Perseus

(PHAEDRIA.)
PHAEDRIA
Dum rus eo coepi egomet mecum inter vias,
Ita ut fit ubi quid in animo est molestiae,
Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia in
Peiorem partem. Quid opus est verbis? dum haec puto
Praeterii imprudens villam: longe iam abieram
Cum sensi: redeo rursum, male vero me habens.
Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti.
Occepi mecum cogitare: “Hem! biduum hic”
“Manendum est soli sine illa? quid tum postea?”
“Nihil est: quid? nihil? si non tangendi copia est,”
“Eho, ne videndi quidem erit? si illud non licet,”
“Saltem hoc licebit. Certe extrema linea”
“Amare haud nihil est.” Villam praetereo sciens.
Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation