Ph.
Regni tenacis dominus et tacitae Stygis
nullam relictos fecit ad superos viam:
thalami remittet ille raptorem sui?
nisi forte amori placidus et Pluton sedet.
Hipp.
Illum quidem aequi caelites reducem dabunt,
sed dum tenebit vota in incerto deus,
pietate caros debita fratres colam
et te merebor esse ne viduam putes
ac tibi parentis ipse supplebo locum.
Ph.
O spes amantum credula, o fallax Amor!
satisne dixi? precibus admotis agam.
Miserere, tacitae mentis exaudi preces—
libet loqui pigetque.
Hipp.
Quodnam istud malum est?
Ph.
Quod in novercam cadere vix credas malum.
Hipp.
Ambigua voce verba perplexa iacis:
effare aperte,
Ph.
Pectus insanum vapor
amorque torret. intimis fervet ferus
[penitus medullas atque per venas meat]
visceribus ignis mersus et venas latens
ut agilis altas flamma percurrit trabes.
Hipp.
Amore nempe Thesei casto furis?
Ph.
Hippolyte. sic est: Thesei vultus amo
illos priores quos tulit quondam puer.
cum prima puras barba signaret genas
monstrique caecam Gnosii vidit domum
et longa curva fila collegit via.
quis tum ille fulsit! presserant vittae comam
et ora flavus tenera tinguebat pudor:
inerant lacertis mollibus fortes tori;
tuaeque Phoebes vultus aut Phoebi mei.
tuusque potius— talis, en talis fuit
cum placuit hosti, sic tulit celsum caput:
in te magis refulget incomptus decor;
est genitor in te totus et torvae tamen
pars «aliqua matris miscet ex aequo decus:
in ore Graio Scythicus apparet rigor.
si cum parente Creticum intrasses fretum.
tibi fila potius nostra nevisset soror.
te te, soror, quacumque siderei poli
in parte fulges, invoco ad causam parem:
domus sorores una corripuit duas,
te genitor, at me gnatus. en supplex iacet
adlapsa genibus regiae proles domus.
respersa nulla labe et intacta, innocens
tibi mutor uni. certa descendi ad preces:
finem hic dolori faciet aut vitae dies.
miserere amantis—
Hipp.
Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
et quando saeva fulmen .emittes manu,
si nunc serenum est? omnis impulsus ruat
aether et atris nubibus condat diem,
ac versa retro sidera obliquos agant
retorta cursus, tuque, sidereum caput,
radiate Titan, tu nefas stirpis tuae
speculare? lucem merge et in tenebras fuge.
cur dextra, divum rector atque hominum, vacat
tua nec trisulca mundus ardescit face?
in me tona, me fige, me velox cremet
transactus ignis— sum nocens, merui mori:
placui novercae, dignus en stupris ego?.
scelerique tanto visus ego solus tibi
materia facilis? hoc meus meruit rigor?
o scelere vincens omne femineum genus,
[o maius ausa matre monstrifera malum]
genetrice peior! illa se tantum stupro
contaminavit, et tamen. tacitum diu
crimen biformi partus exhibuit nota
scelusque matris arguit vultu truci
ambiguus infans— ille te venter tulit.
o ter quaterque prospero fato dati
quos hausit et peremit et leto dedit
odium dolusque— genitor, invideo tibi:
Colchide noverca maius haec, maius malum est.