Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Consolatione ad Helviam

Book 12, Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur : " Ergo complexu fili carissimi careo ; non conspectu eius, non sermone possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui ? Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ? Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram ? Ubi ille occursus ? Ubi matre visa semper puerilis hilaritas ?

" Adicis istis loca ipsa gratulationum et convictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad vexandos animos recentis conversationis notas. Nam hoc quoque adversus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum, securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.

Bene nos longinquitas locorum diviserat, bene aliquot annorum absentia huic te malo praeparaverat. Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius tulisses ipso intervallo desiderium molliente; si non recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius videndi filium tulisses. Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.

Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste noto ac saepe iam victo acrius congrediendum. Non ex intacto corpore tuo sanguis hic fluxit; per ipsas cicatrices percussa es.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation