Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Pseudo-Caesar · De Bello Alexandrino

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Servos praeterea puberes armaverant; quibus domini locupletiores victum cotidianum stipendiumque praebebant. Hae multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur; veteranas cohortis vacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque regione pugnaretur integris viribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant—erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat—quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisque obiectis deiectis plateis in quamcumque erat visum partem movebant.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation