XIX 10.19.1Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit, 10.19.2Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet. 10.19.3Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum. 10.19.4Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!