Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Valeriani Duo

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit,

Augustus, nihil habet praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus.

Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa Mediolanum sepultum addito titulo Claudii iussu : “Valerianus imperator.”

Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel

de iuniore requirendum. et quoniam vereor ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus et fortasse nimius nobis fuit sermo in illius vita, vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et Saloninus et Gallienus est dictus in historia sui temporis, huic libro adiunctos edam, nunc ad aliud volumen transeamus, ut iubetur. semper enim nos vobis dedimus et famae, cui negare nihil possumus. [1]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation