[gap] Sapori regi regum vel soli 1: “Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi
de victoria, quam praefers. sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne, quod senem imperatorem cepisti et id quidem fraude, male tibi
cedat et posteris tuis. cogita quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe [1] victi sunt.
audivimus certe quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint ; certe Romanis serviunt, quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt
est. si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde, ego gratulor felicitati tuae, ; si tamen illa uti tu scias.”