Amavit de principibus Augustum, Vespasianum, Titum, Traianum, Pium, Marcum, reliquos faeneos vel venenatos vocans; maxime tamen in historiis Marium et Camillum et Quinctium et Marcium
Coriolanum dilexit, interrogatus autem quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam fortes; idque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi
fuisset, apud omnes constat quod, si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula.
quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri,
addens: “Si talis fuit, sciant omnes qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse; immo sic sit, quia fuit talis.”