Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Aurelianus

Chapter 43

Text kindly provided by Perseus

Et quaeritur quidem quae res malos principes faciat; iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia, amici praeterea improbi, satellites detestanda, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum

ignorantia, sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius

quam bene imperare. colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem

capiunt, dicunt quid probandum sit. imperator, qui domi clausus est, vera non novit, cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur, facit iudices quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debeat obtinere, quid multa? ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus, venditur imperator.

haec Diocletiani verba sunt, quae idcirco inserui ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation