Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Didius Julianus

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos

exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico [1] cum exercitibus quibus praesidebant

a Iuliano descivere. sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et [2] ad senatum venit impetravitque [3]

ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam qui Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur.

missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is

esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium.

missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi

tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus

caedibus senatoriis, qui Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation