Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Diadumenus Antoninus

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt, his diebus quibus ille natus est mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi [1] mater eius adulterata

esset, quod fama retinebat, huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esset in qua tunc pater agebat, supra statuam

regis posuit, ita ut capiti eius aptaret. quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum

autem eventus ostendit, natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus quibus et Antoninus Pius. quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem,

sed non diu. die qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse ' Antoninus vocetur, ' sed Macrinus timuisse et, [2] quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor

de vi geniturae illius emanasset. haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus, et leo ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset, ut quae [3] sola forte in areola inventa erat in qua infans iacebat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation