Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Chapter 1§ 1 Chapter 2§ 2 Chapter 3§ 3 Chapter 4§ 4
Cornelius Nepos · Thrasybulus

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus virgulis oleagineis. quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria.

bene ergo Pittacus ille, qui in septem sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, 'nolite, oro vos,' inquit 'id mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant. quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent.' nam parva munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt.

illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit.

hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo interfectus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation