Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Chapter 1§ 1 Chapter 2§ 2 Chapter 3§ 3
Cornelius Nepos · Iphicrates

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui,

sed in labore nimis remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus vero civis fideque magna. quod cum in aliis rebus declaravit, tum maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est.

vixit ad senectutem placatis in se suorum civium animis. causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus.

Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum, Coti regis filia, is cum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, matrem inquit. id cum omnibus mirum videretur, at ille merito inquit facio: nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea mater Atheniensem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation