Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Rege Deiotaro Ad. C. Caesarem

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt[1]. Corpora sua pro salute regum suorum hi legati[2] regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus[3], tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus[4], qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati.

Exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam[5] scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum. Memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi praesto se[6] fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum[7] se[8] fuisse, cum illa munera[9] inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie.

Quam ob rem si quid eorum quae obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation