Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Epistulae ad M. Brutum

Book 1, Letter 2

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Mai. a. 711(43).
Cicero Bruto salutem

Scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum. Adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur Europam appetere conetur? Quinque autem cohortibus quidnam se facturum arbitratus est, cum tu †eo† quinque legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes? Quas quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro ille tam fuit demens.

Tuum consilium vehementer laudo quod non prius exercitum Apollonia Dyrrhachioque movisti quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani victoria. Itaque quod scribis post ea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate et ex re publica.

Quod scribis de seditione quae facta est in legione quarta decima fraude C. Antoni (in bonam partem accipies), magis mihi probatur militum severitas quam tua. [gap]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation