Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Provinciis Consularibus In Senatu

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. Qui ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere[1] legem quam[2] esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc[3] se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. Alter belli Gallici rationem habet[4], fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. Quamquam[5] mihi nihil videtur alienius[6] a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur.

Fuerit toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. Sortietur an non? Nam et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. Proficiscetur paludatus? Quo? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia.

Ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. Quae cum gravia sunt tum[7] nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne[8] accidat providendum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation