IN DIOGENIS CYNICI SEPULCRO IN QUO PRO TITULO CANIS SIGNUM EST
DIC, canis, hic cuius tumulus? — Canis.-At canis hic quis? —
Diogenes.-Obiit? — Non obiit, set abit.-
Diogenes, cui pera penus, cui dolia sedes,
ad manes abiit? — Cerberus inde vetat.-
Et quonam? — Clari flagrat qua stella Leonis,
additus est iustae nunc canis Erigonae.