MIXOBARBARON LIBERI PATRIS SIGNO MARMOREO IN VILLA NOSTRA OMNIUM DEORUM ARGUMENTA HABENTI
OGYGIDAE 1 me Bacchum vocant,
Osirin Aegypti putant,
Mysi Phanacen nominant,
Dionyson Indi existimant,
Romana sacra Liberum,
Arabica gens Adoneum,
Lucaniacus Pantheum.