De Institutione Viri Boni
vir bonus et sapiens, qualem uix repperit unum
milibus e cunctis hominum consultus Apollo,
iudex ipse sui totum se explorat ad unguem,
quid proceres, uanique leuis quid opinio uulgi,
securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,
externae ne quid labis per leuia sidat.
ille diem quam longus erit sub sidere Cancri,
quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis
partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
sit solidum quodcumque subest nec inania subtus
[indicet admotus digitis pellentibus ictus],
non prius in dulcem declinans lumina somnum
omnia quam longi reputauerit acta diei.
quo praetergressus, quid gestum in tempore, quid non.
cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
quid mihi praeteritum, cur haec sententia sedit
quam melius mutare fuit? miseratus egentem
cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
quid uolui quod nolle bonum foret? utile honesto
cur malus antetuli? num dicto aut denique uultu
perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
ingrediensque ortoque a uespere cuncta reuoluens
offensus prauis dat palmam et praemia rectis.