Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Otio

Book 8, Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Liber VIII, ad Serenvm: de otio

[gap]cit, nobis magno consensu vitia commendant. Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ; meliores erimus singuli. Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ? Quod nisi[1] in otio non fit. Tunc potest obtineri quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum populo adiutore detorqueat; tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis scindimus.

Nam inter cetera mala illud pessimum est, quod vitia ipsa mutamus. Sic ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo iam familiari. Aliud ex alio placet vexatque nos hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum prava, sed etiam levia sunt. Fluctuamur aliudque ex alio com- prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt ;

pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.

Dices mihi: " Quid agis. Seneca ? Deseris partes ? Certe Stoici vestri dicunt: ' Usque ad ultimum vitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu. Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus, Canitiem galea premimus. Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa.' Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris ? Quin tu bene gnaviter, si partium piget, transfugis potius quam prodis ? "

Hoc tibi in praesentia respondebo : " Numquid vis amplius, quam ut me similem ducibus meis praestem ? Quid ergo est ? Non quo miserint me illi, sed quo duxerint, ibo."

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation