Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.
multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in quo oppido oppugnando superiore bello Athenienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica impensa populo restituit. adversus Cotum bella gessit ab eoque [mille et] ducenta talenta praedae in publicum rettulit.
Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam quisque ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.