Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Apuleius · Florida

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

[gap] Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas: itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inuisitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation