De Est et Non
Est et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
his demptis nihil est hominum quod sermo uolutet.
omnia in his et ab his sunt omnia, siue negoti
siue oti quicquam est, seu turbida siue quieta.
alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
et facilis uel difficilis contentio nata est.
si consentitur, mora nulla, interuenit 'Est, est'.
sin controuersum, dissensio subiciet 'Non'.
hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
iurgia sunt circi, cuneati hinc tanta theatri
seditio et talis agitat quoque curia lites.
coniugia et nati cum patribus ista quietis
uerba serunt studiis, salua pietate loquentes.
hinc etiam placidis schola consona disciplinis
dogmaticas agitat lento certamine lites.
hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
lux est. estne dies ergo? non conuenit istuc.
nam facibus multis aut fulguribus quotiens lux
est nocturna homini, non est lux ista diei.
'Est' et 'Non' igitur quotiens lucem esse fatendum est,
sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt.
hinc rauci multi, qui talia commeditantes
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
qualis uita hominum, duo quam monosyllaba uersant!